8/18/2019 Textos Segundo 03 Ablativo Absoluto
1/2
LATÍN. SEGUNDO. 03. participios absolutosPARTICIPIO ABSOLUTO O ABLATIO ABSOLUTO
IN URBE
8/18/2019 Textos Segundo 03 Ablativo Absoluto
2/2
a!"#$tus %#&i$a#
die illucescente, ingens Romanorum
multitudo vias urbis complebat. pauperes
ex insulis exibant ut aquam e fontibus
publicis traherent, senatores ad forum
lecticis vehebantur. in ripis fluminis Tiberis,
ubi multa horrea sita erant, frumentum e
navibus a saccariis exponebatur. servi, qui
a venaliciis ex Africa importati erant, e
navibus ducebantur, catenis gravibus vincti.
ex una navium, quae modo a Graecia
advenerat, puella pulcherrima exiit, epistulam ad Haterium scriptam manu tenebat. sarcinae
eius a servo portabantur, viro quadraginta annorum.
tot tantaeque erant sarcinae ut servus eas ferre vix posset. sole orto, puella ad Suburam
advenit. multitudine clamoribusque hominum valde obstupefacta est. tanta erat multitudo ut
puella cum summa difficultate procederet. mendici puellam circumveniebant, pecuniam
postulantes. fabrii, puella visa, clamare coeperunt; puellam verbis scurrilibus appellaverunt.
quae tamen, clamoribus fabrorum neglectis, vultu sereno celeriter praeteriit. servum iussit
festinare ne domum Haterii tardius pervenirent.
eodem tempore multi clientes per vias contendebant ut patronos salutarent. alii, scissis togis
ruptisque calceis, per lutum lente ibant. eis difficile erat festinare quod lutum erat altum, viae
angustae, multitudo densa. alii, qui nobili gente nati sunt, celeriter procedebant quod servimultitudinem fustibus demovebant. clientes, qui huc illuc per vias ruebant, puellae procedenti
obstabant.
illucescente illucescere amanecer
lecticis lectica litera, silla de mano
Tiberis (el río) Tiber
saccariis saccarius trabajador portuario, estibador
exponebatur exponere desembarcar, descargar
catenis catena cadena
modo recientemente
sarcinae equipaje, bolsas de viaje
orto ortus habiendo salido
Suburam Subura la Subura (barrio de Roma)
obstupefacta est obstupefacere llenar de estupor,
aturdir, sorprender
mendici mendicus mendigo
fabris faber carpintero, artesano, obrero
scurrilibus scurrilis desvergonzado
appellaverunt appellare llamar, hablar
ruptis rum pere romper
lutum barro, lodo, fango
Top Related